1Timoteo 2,4
Il quale (Dio) vuole che tutti gli uomini si salvino e giungano alla conoscenza della verità.
shall all men be saved and wants to elthein knowledge of the truth.
Ancora la Summa Contra Gentiles (III,159) per commentare la famosa espressione. Tommaso risponde all'obiezione: "se non si può tendere a Dio senza la grazia, non si ha colpa se non lo si fa" (n. 1). Risposta: il libero arbitrio può negarsi alla grazia, che di per sé è data a tutti. Dio vuole la salvezza di tutti: sono privati della grazia solo quelli che le oppongono ostacolo (n. 2).
Quod rationabiliter homini imputatur si ad Deum non convertatur, quamvis hoc sine gratia non possit.
1. Cum autem, sicut ex praemissis habetur, in finem ultimum aliquis dirigi non possit nisi auxilio divinae gratiae; sine qua etiam nullus potest habere ea quae sunt necessaria ad tendendum in ultimum finem, sicut est fides, spes, dilectio, et perseverantia: potest alicui videri quod non sit homini imputandum si praedictis careat; praecipue cum auxilium divinae gratiae mereri non possit, nec ad Deum converti nisi Deus eum convertat; nulli enim imputatur quod ab alio dependet. Quod si hoc concedatur, plura inconvenientia consequi manifestum est. Sequetur enim quod ille qui fidem non habet, nec spem, nec dilectionem Dei, nec perseverantiam in bono, non sit poena dignus: cum expresse dicatur, Jn 3,36: qui incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Et cum nullus ad beatitudinis finem sine praemissis perveniat, sequetur ulterius quod aliqui homines sint qui nec beatitudinem consequantur, nec poenam patiantur a Deo. Cuius contrarium ostenditur ex eo quod dicitur Mt 25, quod omnibus in divino iudicio existentibus dicetur, venite, possidete paratum vobis regnum; vel, discedite in ignem aeternum.
2. Ad huius dubitationis solutionem considerandum est quod, licet aliquis per motum liberi arbitrii divinam gratiam nec promereri nec advocari possit, potest tamen seipsum impedire ne eam recipiat: dicitur enim de quibusdam, Jb 21,14, dixerunt Deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus; et Jb 24,13, ipsi fuerunt rebelles lumini. Et cum hoc sit in potestate liberi arbitrii, impedire divinae gratiae receptionem vel non impedire, non immerito in culpam imputatur ei qui impedimentum praestat gratiae receptioni. Deus enim, quantum in se est, paratus est omnibus gratiam dare, vult enim omnes homines salvos fieri, et ad cognitionem veritatis venire, ut dicitur 1Tm 2,4: sed illi soli gratia privantur qui in seipsis gratiae impedimentum praestant; sicut, sole mundum illuminante, in culpam imputatur ei qui oculos claudit, si ex hoc aliquod malum sequatur, licet videre non possit nisi lumine solis praeveniatur.
0 comments:
Post a Comment